monumenta.ch > Ambrosius > sectio 53

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 10, 53
Quae sunt beatae mulieres, nisi illae de quibus dicitur, quia multae verbum Dei audiunt et pariunt ? Et alibi: Quicumque enim verbum Dei fecerit, ipse meus frater et soror et mater est . Qui etiam pueri tui beati qui assistunt, nisi Paulus qui dicebat: Usque in hunc diem sto protestans minori ac maiori , Simeon qui exspectabat in templo ut videret consolationem Israel ? Quomodo enim dimitti posceret, nisi quia assistens Domino, discedendi habere facultatem non poterat, nisi voluntatem Domini adeptus esset? Exempli causa propositus est nobis Salomon, a quo certatim ut audiretur eius sapientia, postulabatur.